Ante diem XII Kalendas Martias, Feria Quarta Cinerum, fratres et psalmistae ordinarium et proprium Missae cecinerunt in ecclesia S. Annae dicata. Sicut enim in praeteritis annis, parochus rev. dom. Carolus Gismondi, F.S.S.P. invitavit nos ut antiquum venerabilemque ritum vocibus nostris comitaremur. Incipiente nempe Quadragesima, christifideles sacris cineribus aspergentur, dum audiunt verba monitaria haec:
Memento homo, quia pulvis es et in pulverem reverteris (cfr. Gen. 3,19).
Sacrum autem oblatum est a rev. dom. Gregorio Eichman, F.S.S.P., juvenibus ex paroecia ei bene ministrantibus. Caerimonia perfecta, rev. dom. Federicus Masutti, F.S.S.P. signum crucis impressit super frontes nostras.
No comments:
Post a Comment