Tuesday, September 8, 2015

Mysteria Dolorosa in Sacra Scriptura


Primum Mysterium Dolorosum: Agonia in Horto

  1. Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et cœpit contristari et mœstus esse. (Mat. 26:36-37).
  2. Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. (Mat. 26:38).
  3. Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat. (Luc. 22:41).
  4. Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. (Luc. 22:42).
  5. Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. (Luc. 22:43).
  6. Et factus in agonia, prolixius orabat. (Luc. 22:43).
  7. Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. (Luc. 22:44).
  8. Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? (Mat. 26:40).
  9. Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. (Mat. 26:41).
  10. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. (Mat. 26:41).

Secundum Mysterium Dolorosum: Flagellatio

  1. Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? (Mar. 15:1-2).
  2. Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum non est hinc. (Joa. 18:36).
  3. Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.  (Joa. 18:37).
  4. Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam. (Joa. 18:38).
  5. Emendatum ergo illum dimittam. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. (Luc. 23:16, Joa. 19:1).
  6. Despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. (Isa. 53:3)
  7. Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. (Isa. 53:7).
  8. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra. (Isa. 53:5).
  9. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. (Isa. 53:4).
  10. Disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. (Isa. 53:5).

Tertium Mysterium Dolorosum: Coronatio Spinis

  1. Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei. (Mar. 15:16, Mat. 27:28).
  2. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. (Mat. 27:29).
  3. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum. (Mat. 27:29).
  4. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. (Mat. 27:30).
  5. Pilatus, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis. (Mat. 27:24).
  6. Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum. (Joa. 19:5).
  7. Et Pilatus dicit Judæis : Ecce rex vester. Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. (Joa. 19:14-15).
  8. Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. (Mar. 15:14).
  9. Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem. (Joa. 19:15).
  10. Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.  (Mar. 15:15).

Quartum Mysterium Dolorosum: Bajulatio Crucis

  1. Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. (Luc. 9:23).
  2. Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. (Luc. 9:23).
  3. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. Et bajulans sibi crucem exivit. (Joa. 19:16-17).
  4. Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. (Luc. 23:26).
  5. Tollite jugum meum super vos, et discite a me. (Mat. 11:29).
  6. Quia mitis sum, et humilis corde. (Mat. 11:29).
  7. Et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. (Mat. 11:29-30).
  8. Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. (Luc. 23:27).
  9. Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. (Luc. 23:28).
  10. Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?  (Luc. 23:31).

Quintum Mysterium Dolorosum: Crucifixio et Mors

  1. Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum. (Luc. 23:33).
  2. Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. (Luc. 23:34).
  3. Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. (Luc. 23:39, 42).
  4. Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso. (Luc. 23:43).
  5. Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et discipulus, quem diligebat. (Joa. 19:25-26).
  6. Jesus dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua.  (Joa. 19:26-27).
  7. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.  (Joa. 19:27).
  8. Et tenebræ factæ sunt in universam terram.  Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est.  (Luc. 23:44; Mat. 27:51).
  9. Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Luc. 23:46).
  10. Et inclinato capite tradidit spiritum.  (Joa. 19:30).

      No comments: