Mysteria Gaudiosa in Sacra Scriptura
Primum Mysterium Gaudiosum: Annuntiatio
- In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. (Luc. 1:26-27).
- Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. (Luc. 1:28).
- Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. (Luc. 1:29).
- Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum. (Luc. 1:30).
- Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : (Luc. 1:31).
- Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. (Luc. 1:32-33).
- Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? (Luc. 1:34).
- Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. (Luc. 1:35).
- Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. (Luc. 1:35).
- Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. (Luc. 1:38).
Secundum Mysterium Gaudiosum: Visitatio
- Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. (Luc. 1:39-40).
- Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth. (Luc. 1:41).
- Et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Luc. 1:42).
- Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. (Luc. 1:45).
- Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum : et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ. (Luc. 1:46-48).
- Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. (Luc. 1:48-49).
- Et sanctum nomen ejus, et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. (Luc. 1:49-50).
- Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui. (Luc. 1:51).
- Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. (Luc. 1:52).
- Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes. (Luc. 1:53).
Tertium Mysterium Gaudiosum: Nativitas
- Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. (Luc. 2:6).
- Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit. (Luc. 2:7).
- Et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio. (Luc. 2:7).
- Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Luc. 2:8-9).
- Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. (Luc. 2:10).
- Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. (Luc. 2:11).
- Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. (Luc. 2:14).
- Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. (Mat. 2:11).
- Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. (Mat. 2:11).
- Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. (Luc. 2:19).
Quartum Mysterium Gaudiosum: Præsentatio
- Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino. (Luc. 2:22).
- Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo. (Luc. 2:25).
- Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. (Luc. 2:26).
- Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum. (Luc. 2:27-28).
- Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace. (Luc. 2:29).
- Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. (Luc. 2:30-31).
- Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël. (Luc. 2:32).
- Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur. (Luc. 2:34).
- Et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. (Luc. 2:35).
- Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo. (Luc. 2:39-40).
Quintum Mysterium Gaudiosum: Inventio in Templo
- Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi. (Luc. 2:41-42).
- Consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. (Luc. 2:43).
- Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo. (Luc. 2:45-46).
- Sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. (Luc. 2:46).
- Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. (Luc. 2:47).
- Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. (Luc. 2:48).
- Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ? (Luc. 2:49).
- Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. (Luc. 2:50).
- Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. (Luc. 2:51).
- Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. (Luc. 2:52).
No comments:
Post a Comment